<55.2 Proemium>

marg.| {CMTpro.1} GLOSSA<TOR>. 1 − Evangelii 2 prenuntiator apertus 3 , Isaias propheta, evangelice doctrine sublimitatem, nomen et materiam breviter comprehendens, evangelicum doctorem ex persona Domini alloquitur , dicens: Super montem excelsum ascende tu     qui evangelizas Sion, exalta in fortitudine vocem tuam qui evangelizas Ierusalem. Exalta, noli timere, dic civitatibus Iude :  Ecce Deus vester 4   , ecce Dominus Deus in fortitudine veniet et brachium eius dominabitur, ecce merces 5   eius cum eo 6.A a b
a Is. 40, 9-10: «... quae evangelizas... quae evangelizas...».
b ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino. Cf. Augustinus Hipponensis, Confessionum libri tredecim, lib. 9, c. 5, CCSL 27, lin. 8 sqq.: «Et insinuaui per litteras antistiti tuo, uiro sancto ambrosio, pristinos errores meos et praesens uotum meum, ut moneret, quid mihi potissimum de libris tuis legendum esset, quo percipiendae tantae gratiae paratior aptior que fierem. At ille iussit Esaiam prophetam, credo, quod prae ceteris evangelii uocationis que gentium sit praenuntiator apertior. Verum tamen ego primam huius lectionem non intellegens totum que talem arbitrans distuli repetendum exercitatior in dominico eloquio».
¶Nota 1 : Au Moyen Âge, l’autorité «Glossa», relayée par l’expression «ut dicit glossa», ne désigne pas nécessairement des emprunts à la Glose ordinaire. Sans déterminatif, elle peut désigner n’importe quel commentaire adventice de n’importe quel auteur. Dans la Catena aurea, l’abréviation «Glo.» ou «Glos.» des manuscrits désigne (par ordre de fréquence, au vu de l’avancement des travaux à la date de cette note) des citations de la Glose ordinaire, des explicitations propres à Thomas, tantôt citations du commentaire d’Anselme de Laon (CMT), plus rarement des citations d’autres textes.
¶Nota 2 : L’expression “sublimitas evangelice doctrine” est propre à la seule préface de la Catena aurea in Matthaeum (CMT) dans laquelle elle revient 5 fois dans des «Gloses» qui sont en réalités des sentences rédigées par Thomas. Tous les efforts pour identifier la source de ces sentences dans les manuscrits de la Glose ordinaire restent vains à ce jour, bien que nous n’ayons pu en examiner qu’une infime minorité, privilégiant les manuscrits de la Glose ordinaire d’origine ou provenance parisienne et italienne, en particulier les manuscrits conservés au Mont Cassin susceptibles d’avoir été consultés par Thomas. Voir GLOSSEM , inventaire des manuscrits de la Bible latine glosée. [MM2020]
<Paral. Thomae de Aquino> CMTpro.1, 28, 32, 38, 41; cf. § 30: «sublimitas evangelice auctoritatis». On ne la retrouve chez aucun autre auteur latin (LLT2019)
<Non hab.> Glossa ordinaria [Strasbourg, 1481, t. 1-4], ed. Gloss-e . Albertus magnus, In Is. prol. et c. 40, Opera, t. 19, 1952. [MM2015] [MM2018] [MM2019]
A ¶Codd. : As115 Di72 Li446 Ox19147 To108 Ed1657 Ed1953 {MM2015} {MM2018} {MM2022}
1 Glossa(tor)] scrips. hic et ubique pro sententiis a Thoma compositis , Glo. As115 Li446 etc. , om. Ed1611A Ed1745 Ed1953
2 Evangelii] lac. 2/3 lin. Ox19147
3 apertus As115 Li446 Ed1953 ] apertior Ed1657
4 vester As115 Ed1657 Ed1953 cum Biblia vulgata (Weber)] noster Li446
5 merces] merce Di72
6 qui evangelizas Sion.. cum eo As115 Li446 ] etc. Ed1953
marg.| {CMTpro.2} AUGUSTINUS. Contra Faustum. - Ut autem ab ipso evangelii nomine sumamus exordium 7 , [b] evangelii nomen latine interpretatur bonus nuntius8* vel bona annuntiatio; quod quidem cum aliquod9 bonum annuntiatur, semper dici potest, proprie tamen hoc vocabulum obtinuit annuntiatio salvatoris. [a] Narratores quippe originis, factorum10, dictorum11, passionum Domini12 Iesu Christi proprie dicti sunt evangeliste.B c
c ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 2, § 2, CSEL 25, p. 255.12-18: «Non enim omnes illi evangelium conscripserunt, sed tamen omnes evangelium praedicauerunt. [a] Narratores quippe originis, factorum, dictorum, passionum Domini Iesu Christi proprie dicti sunt evangeliste. [b] Nam et ipsum nomen si queramus quid latine interpretetur, bonus nuntius dicitur evangelium uel bona adnuntiatio quod quidem cum aliquid bonum adnuntiatur, semper dici potest, proprie tamen hoc uocabulum obtinuit illa quam dixi adnuntiatio saluatoris. Si autem uos aliud adnuntiatis, extra evangelium uos esse manifestum est». [FG2013]
B ¶Codd. : Li446 Ed1657 Ed1953 {MM2015}
7 Augustinus Contra Faustum - Ut autem.. exordium Ed1953 ] inv. Li446
8 bonus nuntius] bonum nuntium Ed1953
9 aliquod Ed1953 , aliq. Li446 ] aliquid Ed1657
10 factorum] + et Ed1657
11 dictorum] + et Ed1657
12 Domini] + nostri Ed1657
marg.| {CMTpro.3} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 13* − [a] Quid enim his bonis nuntiatis14 fiat equale? Deus in terra, homo in celo, [c] amicitia Dei ad nostram facta naturam, [b] prolixum solutum prelium, [d] diabolus confusus, mors soluta15, paradisus apertus. Et hec omnia supra16* dignitatem nostram et17 cum facilitate nobis data sunt, non quia laboravimus sed quia dilecti sumus a Deo.C d
d ¶Fons : Chrysostomus , In Mt., hom. 1, § 2, Burgundionis versio = BAV, Vat. lat. 383, f. 1ra (V); Firenze, BML, Plut. 14.dex.4, f. 3ra-rb (F): «[a] Quid unquam igitur evangeliis his equale fiet utique? Deus in terra, homo in celo, et omnia mixtim facta sunt […].[b] Et erat videre prolixum solutum esse prelium [c] et amicitias Deo ad nostram factas fuisse naturam, [d] diabolum confusum, demones fugientes [...] mortem solutam, paradisum apertum [V, apertam F] […] Que autem a piscatoribus annunciata sunt ? Proprie et principaliter evangelia utique vocabuntur. Non quoniam certa et immobilia solum sunt bona et super [supra F] dignitatem nostram, sed quoniam et cum facilitate omni nobis data sunt. Neque enim quia laboravimus et sudavimus et fatigati sumus, sed quia dilecti fuimus a Deo solum, suscepimus que suscepimus».
<potius quam>   Chrysostomus , In Mt., hom. 1, Anniani versio (Paris, BnF, lat. 1776, f. 3vb-4rab5 ): «[a] Deus conversatur in terris, homo vero ascendit in celum, facta est omnium una permixtio. [...] [b] Erat cernere antiquum repente prelium dissolutum, [c] Deum hominibus reconciliatum, [d] diabolum vero confusum, demones cum tremore fugientes, mortem peremptam, paradisum apertum. [...] Que vero piscatorum annuntiata sunt verbiis? Proprie ac vere evangelia nominantur non tantum quia sunt firma ac penitus immobilia supraque nostram eminentie dignitatem sed quia cum omni etiam nobis facilitate donata sunt. Non enim laboribus nostris atque sudoribus non doloribus et erumpnis sed per Dei tantummodo in nos caritatem tam grandia hec premissa suscepimus». [MM2019]
<cuius fons>   Chrysostomus , In Mt., hom. 1, § 2, PG 57, 15.56-16.25: «[a] Τί ποτ’ οὖν τῶν εὐαγγελίων τούτων ἶσον γένοιτ’ ἄν; Θεὸς ἐπὶ γῆς, ἄνθρωπος ἐν οὐρανῷ · καὶ πάντα ἀναμὶξ ἐγένετο, ἄγγελοι συνεχόρευον ἀνθρώποις, ἄνθρωποι τοῖς ἀγγέλοις ἐκοινώνουν, καὶ ταῖς ἄλλαις ταῖς ἄνω δυνάμεσι· [b] καὶ ἦν ἰδεῖν τὸν χρόνιον λυθέντα πόλεμον , [c] καὶ καταλλαγὰς Θεοῦ πρὸς τὴν ἡμετέραν γεγενημένας φύσιν , [d] διάβολον αἰσχυνόμενον , δαίμονας δραπετεύον τας, θάνατον λελυμένον , παράδεισον ἀνοιγόμενον , κατάραν ἠφανισμένην, ἁμαρτίαν ἐκποδὼν γεγενημένην, πλάνην ἀπεληλαμένην, ἀλήθειαν ἐπανελθοῦσαν, τῆς εὐσεβείας τὸν λόγον πανταχοῦ κατασπειρόμενον καὶ κομῶντα, τὴν τῶν ἄνω πολιτείαν ἐπὶ τῆς γῆς πεφυτευμένην, μετὰ ἀδείας τὰς δυνάμεις ἐκείνας ὁμιλούσας ἡμῖν, καὶ τῇ γῇ συνεχῶς ἀγγέλους ἐπιχωριάζοντας, καὶ πολλὴν ὑπὲρ τῶν μελλόντων τὴν ἐλπίδα οὖσαν. Διὰ τοῦτο Εὐαγγέλιον τὴν ἱστορίαν ἐκάλεσεν, ὡς τά γε ἄλλα πάντα ῥήματα μόνον ἐστὶ πραγμάτων ἔρημα, οἷον χρημάτων περιουσία, δυναστείας μέγεθος, καὶ ἀρχαὶ καὶ δόξαι καὶ τιμαὶ, καὶ τὰ ἄλλα ὅσα παρὰ ἀνθρώποις ἀγαθὰ εἶναι νομίζεται. Τὰ δὲ παρὰ τῶν ἁλιέων ἀπαγγελθέντα γνησίως τε καὶ κυρίως εὐαγγέλια ἂν καλοῖντο οὐκ ἐπειδὴ βέβαια καὶ ἀκίνητα μόνον ἐστὶν ἀγαθὰ, καὶ ὑπὲρ τὴν ἀξίαν τὴν ἡμετέραν , ἀλλ’ ὅτι καὶ μετ’ εὐκολίας ἁπάσης ἡμῖν ἐδόθη . Οὐδὲ γὰρ πονήσαντες καὶ ἱδρώσαντες, οὐ καμόντες καὶ ταλαιπωρηθέντες, ἀλλ’ ἀγαπηθέντες παρὰ τοῦ Θεοῦ μόνον, ἐλάβομεν ἅπερ ἐλάβομεν». [ACB2014] [MM2016]
¶Nota : 1. Thomas omet la citation chrysostomienne du texte de l’évangile parce que les sentences précédentes suffisent à reconstituer le contexte.
¶Nota : 2 . Cf. G.   Mercati , «La versione antica delle omilie 9-25 ‘in Matthaeum’ di S. Giovanni Crisostomo fatta da Aniano», in Note di letteratura biblica e cristiana antica, Roma, 1901 (Studi e testi 5), p. 143-144. [MM2019]
C ¶Codd. : As115 Li446 Ed1657 Ed1953 {MM2015} {MM2019}
13 Chrysostomus In homiliario] scrips., In omel’ Crisostomus Li446 ( in textu, non rubric.) Chrysostomus in homilia Ed1470 ), Chrysostomus in Matthaeum Ed1953
14 nuntiatis As115 Ed1953 ] nuntians Li446, nuntiis Ed1657
15 soluta As115 Li446 Ed1953 ] destructa Ed1657
16 supra As115 Li446 Ed1657 ] super Ed1953
17 et As115 Ed1953 ] om. Ed1657
marg.| {CMTpro.4} AUGUSTINUS. De vera religione. 18 − Cum enim omnibus modis medeatur19 animis Deus, pro temporum opportunitatibus, que mira sapientia eius ordinantur, nullo modo beneficentius consuluit generi humano, quam cum unicus Filius consubstantialis Patri et coeternus, totum hominem suscipere dignatus est, « et verbum caro factum est et habitavit in nobis »e. Ita enim demonstravit quam excelsum locum inter creaturas habeat20 humana natura, in hoc quod hominibus in vero homine apparuit.D f
e Io. 1, 14.
f ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De vera religione, c. 16, § 30.1-8, CCSL 32, p. 205-206: «Sed cum omnibus modis medeatur animis deus pro temporum opportunitatibus, quae mira sapientia eius ordinantur, de quibus aut non est tractandum aut inter pios perfectos que tractandum est, nullo modo beneficentius consuluit generi humano quam cum ipsa dei sapientia, id est unicus filius consubstantialis patri et coaeternus totum hominem suscipere dignatus est «et uerbum caro factum est et habitauit in nobis». ita enim demonstrauit carnalibus et non ualentibus intueri mente ueritatem corporeis que sensibus deditis, quam excelsum locum inter creaturas habeat humana natura; quod non solum uisibiliter -nam id poterat et in aliquo aethereo corpore ad nostrorum aspectuum tollerantiam temperato - sed hominibus in uero homine apparuit». [FG2013]*
D ¶Codd. : Li446 Ed1657 Ed1953 {MM2015}
18 De vera] Primo libro praem. Li446
19 medeatur Ed1657 Ed1953 ] medicatur Li446
20 habeat Li446 Ed1657] om. Ed1657
marg.| {CMTpro.5} AUGUSTINUS. In sermone de Nativitate. 21 − Demum factus est Deus homo ut homo fieret Deus.
Hoc igitur bonum evangelizandum prenuntiat propheta dicens: g E
g ¶Fons : Augustinus Hipponensis (pseudo), Sermones supposititios, sermo 128 de tempore in natali Domini 12 (inc. «Dominus noster Jesus Christus, fratres charissimi, qui in aeternum est cunctorum creator» ), PL 39, 1997 = ed. Maurina, t. 5, 161: «Dominus noster Jesus Christus, fratres charissimi, qui in aeternum est cunctorum creator, hodie de matre nascendo, factus est nobis salvator. Natus est nobis hodie in tempore per voluntatem, ut nos perducat ad Patris aeternitatem. Factus est Deus homo, ut homo fieret Deus. Ut panem Angelorum manducaret homo, Dominus Angelorum hodie factus est homo. Hodie impleta est prophetia illa, quae dicit, Rorate, coeli, desuper; et nubes pluant justum: aperiatur terra, et germinet Salvatorem (Isai. XLV, 8). Factus est igitur qui fecerat, ut inveniretur qui perierat». <vel>   Id., Sermo 22 in Epiphania Domini 6, inc. «Hodie verus sol», § 1, Sermones Caillau Saint-Yves 2 : Augustini operum supplementum, t. 2, p. 105b (Monte Cassino, cod. 16, f. 57 Augustino tributus) =   Hieronymus (  pseudo), Tractatus de Natali Domini, in   Alcuinus, A dversus felicis Haeresin libellus ad abbates et monachos gothiae missus, PL 101, 109A: «item de Tractatu sancti ejusdem de Natali Domini: Hodie verus sol ortus est mundo, hodie in tenebris saeculis lumen egressum est. Deus factus est homo ut homo fieret Deus. Formam servi Dominus accepit, ut servus verteretur in Domino; coelorum habitator et conditor habitavit in terris, ut homo colonus terrae migraret ad coelos.»Hodie in tenebris seculi lumen exortum est. Deus factus est homo ut homo fieret Deus. Formam Dominus servi accepit ut servus verteretur in Dominum».
<Paral. Thomae de Aquino> Summae theologiae tertia pars, q. 1 art. 2 co.: «Et hoc collatum est nobis per Christi humanitatem, dicit enim Augustinus, in quodam sermone de nativitate Domini, factus est Deus homo, ut homo fieret Deus».
¶Nota : La sentence “Factus... Deus” est associée à plusieurs sermons pseudo augustiniens ou attribués à d’autres auteurs anciens. Le sermon Dominus noster publiés par les Mauristes semble celui qui a bénéficié de la diffusion la plus large sous le nom d’Augustin et comme sermon de Noël. [MM2019]
E ¶Codd. : Li446 Ed1657 Ed1953 {MM2015}
21 de Nativitate Li446 ] nono praem. Ed1953
prol.| Ecce Deus noster22.
22 noster Li446 Ed1657 ] vester Ed1953
marg.| {CMTpro.6} LEO PAPA. In epistola ad Flavianum. 23 − Exinanitio autem illa que24 se invisibilis visibilem25 prebuit, et creator ac Dominus omnium rerum unus voluit esse mortalium, inclinatio fuit miserationis, non defectio26 potestatis.F h
h ¶Fons : Leo Magnus , Epistola 28 (sive Tomus ad Flavianum de Eutyche in concilio Chalcedonensi laudatus), in Conciliorum oecumenicorum decreta, ed. Alberigo, 1973, p. 78b30-37; ACO 2/2, p. 27.12-14; Concilium Constantinopolitanum II, actio 6, ACO 4/2, p. 169.7-10: «Adsumpsit formam servi sine sorde peccati, humana augens, divina non minuens, quia exinanitio illa qua [quae ACO (Φc/mc N)] se invisibilis [invisibilem ACO (Φc/mc)] visibilem praebuit et creator ac dominus omnium rerum unus voluit esse mortalium, inclinatio [inclinatus N] fuit miserationis, non defectio potestatis». ¶Nota : cf.   Morard 2005. [MM2015]
F ¶Codd. : Li446 P17231 (1va) Ed1657 Ed1953 {MM2015}
23 L. papa… Flavianum] scrips., Leo<nis> pape ... Flavianum Li446 , Leo ad Flavianum P17231 , Papa Ed1657 , om. Ed1953
24 que (q’) Li446] qua P17231 Ed1657 Ed1953
25 invisibilis visibilem Li446 Ed1657 ] invisibilem P17231 Ed1953
26 defectio P17231? Ed1657 ] desertio Li446 Ed1953
marg.| {CMTpro.7} GLOSSA<TOR>. 27 − Ne ergo sic Deus adesse credatur ut fieret aliqua diminutio potestatis, subiungit prophetai:
i Is. 40, 10.
27 Glossator] scrips., Glo. As115 Li446, om. Ed1953
marg.| Ecce Dominus in fortitudine veniet.G j
j ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino. Cf. Glossa ordinaria (1Rg. 28, 11), [Strasbourg, 1481, t. 2, facsim., p. 45° marg.], ed. Gloss-e: «Queris utrum potuerit malignus spiritus excitare animam iusti ut videretur et loqueretur cum Saul? Nonne et magis mirandum est quod as Dominum assumpsit et constituit supra pinnam templia? Quomodo enim fecerit factum est nisi quis dicat faciliorem diabolo fuisse licentiam ad Dominum vivum unde voluit assumendum et ubi voluit ad constituendum quam ad Samuelis spiritum excitandum. Si autem hoc non conturbat, quia voluit Dominus et permisit nulla diminutione sue potestatis et divinitatis id fieri, sicut a Iudeis se crucifigi et interfici passus est, non est absurdum credere aliqua dispensatione permissum fuisse ut non dominante magica arte vel potentia sed dispensatione occulta que pythonissam et Saulem latebat se ostenderet spiritus iusti aspectibus regis divina eum sententia percussurus».
<Non hab.> Glossa ordinaria [Strasbourg, 1481, t. 3, in loc. cit.], ed. Gloss-e . Albertus magnus, In Is., lc. cit., Opera, t. 19, 1952, p. 412 [MM2019]
G ¶Codd. : Li446 Ed1657 Ed1953 {MM2015}
marg.| {CMTpro.8} AUGUSTINUS. De doctrina christiana. − Non per locorum spatia veniendo sed in carne mortali mortalibus apparendo.H k
k ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De doctrina christiana, lib. 1, c. 12.12, CCSL 32, p. 13.7-8: «non igitur per locorum spatia ueniendo, sed in carne mortali mortalibus apparendo uenisse ad nos dicitur» <ex quo>   Petrus Lombardus, Glossa magna in Paul. (1Cor. 1, 19), PL   191, 1543.45 [MM2019]
H ¶Codd. : Li446 (1vb) Ed1953 {MM2015}
marg.| {CMTpro.9} LEO PAPA. In sermone de Passione. 28 − De ineffabili autem Dei29 potentia factum est ut dum Deus verus est in carne passibili, conferatur30 homini gloria per contumeliam, inlcorruptio per supplicium, vita per mortem.I l
l ¶Fons : Leo Magnus , Tractatus septem et nonaginta, tract. 70, CCSL 138A, p. 428.58-62 [= sermo 70 (68) de passione Domini, PL 54, 381C-382A]: «Sed in his omnibus simul sunt et humilitas hominis et celsitudo deitatis, nec misericordiae ratio maiestatem miserentis obscurat, quia de ineffabili potentia factum est, ut dum homo uerus est in Deo inuiolabili, et deus uerus est in carne passibili, conferretur homini gloria per contumeliam, incorruptio per supplicium, uita per mortem». [MM2015]
I ¶Codd. : Li446 Ed1657 Ed1953 {MM2015}
28 Leo papa In sermone de Passione Li446 ² (papa in ras.), Leo in serm. 19 de passione Domini Ed1953
29 autem Dei Li446 Ed1953 ] om. Ed1657
30 conferatur Li446 Ed1953 ] conferretur Ed1657
marg.| {CMTpro.10} AUGUSTINUS. De baptismo parvulorum. 31* − Fuso enim sanguine sine culpa, omnium32 culparum33 chirographa deleta sunt, quibus homines a diabolo antea tenebantur.J m
m ¶Fons : <revera> Petrus Lombardus, Sententiae   , lib. 3, d. 19, c. 1, § 4, ed. I. Brady, p. 119.19-22: «Augustinus in libro de baptismo parvulorum: Fuso enim sanguine sine culpa, omnium culparum chirographa deleta sunt, quibus debitores qui in eum credunt a diabolo antea tenebantur».   =   Petrus Lombardus, Glossa magna (Col. 2, 14), PL 192, 276.26.
<cuius fons>   Augustinus Hipponensis, De peccatorum meritis et remissione et de baptismo parvulorum, lib. 2, c. 30, § 49, CSEL 60, p. 120.12-14: «Nostrum ergo corpus mortuum est propter peccatum, christi autem corpus solum mortuum est sine peccato, ut fuso sanguine sine culpa omnium culparum chirographa delerentur, quibus debitores, qui in eum credunt , a diabolo antea tenebantur».
¶Nota : Thomas cite Augustin à partir de la sentence de Pierre Lombard à laquelle il donne une portée plus générale en remplaçant «debitores qui in eum credunt» par homines, et le subjonctif delerentur par le parfait deleta sunt. [MM2019]
J ¶Codd. : Li446 Ed1657 Ed1953 {MM2015}
31 De baptismo parvulorum Li446 ] De peccatorum meritis Ed1953
32 omnium] omni cacogr . Li446
33 culparum] om. Ed1657
interl.| {CMTpro.11} GLOSSA<TOR>. − Quia ergo per virtutem Christi patientis homines a peccato liberati servi facti sunt Dei.
Sequitur: K n
n ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino. Cf. Glossa ordinaria (Is. 40, 10) interl., [Strasbourg, 1481, t. 3, facsim. p. 61b]: « Brachium eius : qui formam servi accipit». [MM2015]
<Non hab.> Albertus Magnus e-corpus, Gloss-e, PL, LLT.
¶Nota : Les expressions “homines a peccato liberati” et “virtus Christi patientis” est propre aux écrits de Thomas d’Aquin, sans équivalent dans les bases de données textuelles citées. [MM2019]
K ¶Codd. : Li446 Ed1657 Ed1953 {MM2015}
prol.| Et brachium eius dominabitur.
marg.| {CMTpro.12} LEO PAPA. In sermone de Passione. 34 − Affuit autem nobis in Christo singulare presidium, ut in natura passibili mortis conditio non maneret, quam impassibilis essentia recepisset. Et per id quod non poterat mori, possit35 id quod erat mortuum36 suscitari.L o
o ¶Fons : Leo Magnus , Tractatus septem et nonaginta, tract. 70, CCSL 138A, p. 428.65-68 [= sermo 70 (68) de passione Domini, PL 54, 382A]: «Sed adfuit nobis in Christo singulare praesidium, ut in natura passibili mortis conditio non maneret, quam inpassibilis essentia recepisset, et per id quod non poterat mori, posset id quod erat mortuum suscitari». [MM2015]
L ¶Codd. : Li446 Ed1657 Ed1953 {MM2015}
34 Leo papa In sermone de Passione] scrips., Leo<nis> pape ... Passione Li446 , Leo papa in sermone 10 de passione Ed1953
35 possit Ed1953 ] posset Ed1657
36 erat mortuum Li446 ] mortuum fuerat Ed1657 Ed1953
marg.| {CMTpro.13} GLOSSA<TOR>. − Et sic per Christum nobis immortalis glorie aditus aperitur.
Unde sequitur:
prol.| Ecce merces eius cum eo,
marg.| de qua scilicet ipse dicit p: « Merces vestra copiosa est in celis ».M q
p Mt. 5, 12.
q ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.
<Non hab.> PL, LLT, Glossa ordinaria (Is. 40, 9), [Strasbourg, 1481, t. 3, facsim., p. 61b], ed. Gloss-e [MM2015]
M ¶Codd. : Li446 Ed1657 Ed1953 {MM2015}
marg.| {CMTpro.14} AUGUSTINUS. Contra Faustum. − [b] Eterne enim vite promissio, regnumque celorum ad Novum pertinet Testamentum. [a] Temporalium vero promissiones Testamento37 Veteri38 continentur.N r
r ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Contra Faustum, lib. 4, § 2, CSEL 25, p. 268.27-269.4: «[a] Temporalium quidem rerum promissiones testamento uetere contineri et ideo uetus testamentum appellari nemo nostrum ambigit, et quod [b] aeterne uitae promissio regnum que caelorum ad nouum pertinet testamentum». [FG2013]
N ¶Codd. : Li446 (17ra) Ed1657 Ed1953 . {MM2015}
37 promissiones Testamento] -nes testamento super ras. Li446
38 Veteri Ed1953 ] Vetere Ed1657
marg.| {CMTpro.15} GLOSSA<TOR>. − Sic ergo quatuor nobis de Christo evangelica doctrina tradit: divinitatem assumentem, humanitatem assumptam, mortem per quam a servitute eripimur, resurrectionem per quam nobis aditus gloriose 39* vite aperitur. Et propter hoc in Ezechiele s sub figura quatuor animalium demonstratur.O t
s Ez. 1, 5-14.
t ¶Fons : Cf. Glossa ordinaria, Prothemata, Cum multi scripsisse, Cas239, p. 17; Som375, f. 1v, ed. Gloss-e: «Doctrina evangelica ideo nobis hoc numero contenta videtur [...]. Ipse vero predictorum animalium figere more soniantium nec varie sunt nec illusorie sed certi et iocundi mysterii sunt sibi conscie quia sancti evangeliste qui huiusmodi conformationibus figurantur per totum textum sue narrationis illum predicant et exponunt qui ad restituendum nobis perdite beatitudinis statum nasci voluit ut homo immolari ut vitulus surgere ut leo conscendere ut aquila. Dicis itaque mihi cur ergo singuli singulis et non [+ omnes Cas239] omnibus figuris assignantur. Cum omnes consonantur, astruant Christi nativitatem, passionem, resurrectionem, ascensionem. Posset utique hec fieri sed secundum quoddam genus dicendi . Non insolenter figura cuique vel officium ascribitur specialiter secundum illud quo principalius tractasse videtur».
Cf. Glossa ordinaria (Mt.), Prothemata, Mattheus cum primo, [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 2b], ed. Gloss-e : «Designantur etiam evangeliste quattuor figuris que non sunt deceptorie sed iocundi mysterii sibi conscie. Mattheus in homine intelligitur, quia circa humanitatem Christi principaliter immoratur, Marcus in leone, quia agit de resurrectione, Lucas in vitulo agens de sacerdotio, Iohannes in aquila scribens sacramenta divinitatis. Christus vero quem describunt homo fuit de virgine natus, vitulus in immolatione, leo in resurrectione, aquila in ascensione. Vel in homine humanitas, in vitulo sacerdotium, in leone regnum, in aquila exprimitur divinitatis sacramentum».
Cf. Glossa ordinaria (Ex. 15, 15), Prothemata, [Strasbourg, 1481, t. 1, facsim., p. 163b-164a], ed. Gloss-e: «BEDA: Quia in figura quatuor animalium, duo qui per per hominem et vitulum signantur, passionem et mortem signaverunt, duo qui per leonem et aquilam victoriam, qua scilicet mortem destruxit. Homo enim Deus per incarnationem mortalis factus apparuit. Vitulus vero oblatus pro nobis in altari crucis extitit. Item leo mortem superando, aquila factus est ascendendo. DUO ergo CIRCULI SUNT IN LATERE UNO, ET DUO IN ALTERO, quia duo evangeliste assumptionem in Domino humane fragilitatis; et duo victoriam qua de assumpta fragilitate et morte triumphavit, insinuant. Quasi enim levum latus duos habuit circulos, cum duo evangeliste incarnationem Christi et passionem figurarent. Dextrum quoque duos, cum duo alii resurrectionem et ascensionem, que ad future gloriam vite pertinent expresserunt».
Cf. Anselmus Laudunensis, In Mt., prol., Alençon, BM, 26, f. 91rb -91va: «Hec itaque quatuor animalia licet illum spiritualiter designent qui factus est homo nascendo, vitulus moriendo, leo resurgendo, aquila celos ascendendo, universaliter tamen omnes comprehendunt fideles».
<cuius fons>   Remigius Autissiodorensis, In Mt. [RB7226] prol., Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f. 5va ; Madrid, Bibl. nac., 198, f. 2vb et sequela : «Et sciendum quia sicut hec quatuor animalia quattuor significant evangelistas ut possint etiam intellegi in persona Christi. Nam ipse Christus homo fuit nascendo, vitulus moriendo, leo resurgendo».
<Non hab.> PL; LLT; Anselmus, In Mt. Paris, BnF, lat. 2491 (prol. = Remigius Autissiodorensis in Mt. !) ; Glossa ordinaria (Is. 40, 9), [Strasbourg, 1481, t. 3, facsim., p. 61b], ed. Gloss-e; Huguo de Sancto Caro, Postille in Mt. [MM2019]
¶Nota : Thomas traite ici de façon très personnelle la correspondance allégorique traditionnelle entre les évangiles, les quatre animaux de la vision d’Ezéchiel et les mystères de la vie du Christ. Il se distingue cependant de la façon la plus répandue de traiter ce thème qui consiste à attribuer séparément un mystère particulier de la la “doctrine évangélique à chaque évangéliste”. Selon la suggestion de l’antique prothème Cum multi qu’il a pu lire au Mont-Cassin (Cas239), il attribue ces mystères in solidum aux quatre évangiles. A la différence des prologues d’Anselme de Laon et de Rémi d’Auxerre qui adoptent avec Grégoire et Jérôme le quaternaire naissance, passion, résurrection et ascension, qui met l’accens sur la vie humaine du Christ, Thomas déplace le point de gravité à la racine de l’activité salvifique, dans l’acte même de l’incarnation. Les mystères retenus sont la divinité assumante, l’humanité assumée, la mort et la Résurrection. Par l’expression “divinitatem assumentem, humanitatem assumptam”, il montre qu’il est déjà hanté par le rejet de la thèse de l’Assumptus homo. On notera qu’il tient l’expression divinitatem assumentem d’Anselme de Laon ( CIO6d4.13 : Alcuinus) qui l’a lui-même empruntée à Eric d’Auxerre. [MM2020]
O ¶Codd. : Li446 (17ra) Ed1611 Ed1953 {MM2015}
39 gloriose] glorie Ed1953
marg.| {CMTpro.16} GREGORIUS. Super Ezechielem. − Ipse enim unigenitus Dei filius veraciter factus est homo; ipse in sacrificio nostre redemptionis dignatus est mori, ut vitulus; ipse per virtutem sue fortitudinis surrexit, ut leo; ipse etiam ascendens ad celos est elevatus, ut aquila.P u
u ¶Fons : Gregorius Magnus , Super Ezechielem, lib. 1, hom. 4, § 1.21-29 , CCSL 142, p. 47: «Ipse enim unigenitus Dei filius ueraciter factus est homo, ipse in sacrificio nostrae redemptionis dignatus est mori ut uitulus, ipse per uirtutem suae fortitudinis surrexit ut leo. Leo etiam apertis oculis dormire perhibetur, quia in ipsa morte in qua ex humanitate redemptor noster dormire potuit, ex diuinitate sua immortalis permanendo uigilauit. Ipse etiam post resurrectionem suam ascendens ad caelos, in superioribus est eleuatus ut aquila». [FG2013]
P ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2015}
marg.| {CMTpro.17} GLOSSA. − In qua ascensione manifeste ostendit suam divinitatem . Mattheus ergo in homine intelligitur quia circa humanitatem Christi principaliter immoratur; Marcus in leone quia agit de resurrectione; Lucas in vitulo quia agit de sacerdotio; Ioannes in aquila, scribens sacramenta divinitatis.Q v
v ¶Fons : Glossa ordinaria (Mt.), Argumentum, marg., [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 3a], ed. Gloss-e : «Mattheus in homine intelligitur quia circa humanitatem Christi principaliter immoratur. Marcus in leone quia agit de resurrectione. Lucas in vitulo agens de sacerdotio. Iohannes in aquila scribens sacramenta divinitatis». [MM2015]
Q ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2015}
marg.| {CMTpro.18} AMBROSIUS. Super Lucam. − Et bene accidit, ut quoniam evangelii huius librum secundum Mattheum dicimus esse moralem, opinio huius pretermitteretur40*. Mores enim proprie dicuntur humani. Figura autem leonis ascribitur Marcho, quia a potentie cepit expressione divine, cum dixit: «  Initium evangelii Iesu Christi filii Dei»w. Ioanni autem figura aquile , eo quod divine miracula resurrectionis expressit.R x
w Mc. 1, 1.
x ¶Fons : Ambrosius , Super Lucam, prol., CCSL 14, § 7.125-128, § 8.137-144, p. 5-6: «[§7] Et bene accidit, ut quoniam evangelii librum secundum Matthaeum diximus esse moralem, opinio huius cemodi non praetermitteretur [premittetur P (Leningrad, F. V. I, n. 6)]; mores enim proprie dicuntur humani. [...] [§ 8] Ortum hominis alius descripsit uberius, mores quoque hominis praeceptis uberioribus erudiuit; alius a potentiae coepit expressione diuinae, quod ex rege rex, fortis ex forte, uerus ex uero uiuida mortem uirtute contempserit; tertius sacrificium sacerdotale praemisit et ipsam uituli inmolationem stilo quodam pleniore diffudit; quartus copiosius ceteris diuinae miracula resurrectionis expressit».* praetermitteretur] Cf. CCSL 14, p. 5, in apparatu. [FG2013]*
R ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2015}
40 pretermitteretur Li446 ] premitteretur Ed1953
marg.| {CMTpro.19} GREGORIUS. Super Ezechielem. − Hec autem ipsa uniuscuiusque41 libri evangelica exordia testantur. Nam quia ab humana generatione cepit, iure per hominem Mattheus; quia per clamorem in deserto, recte per leonem Marcus; quia a sacrificio exorsus est, bene per vitulum Lucas; quia vero a divinitate Verbi cepit, digne per aquilam significatur Ioannes.S y
y ¶Fons : Gregorius Magnus , Super Ezechielem, lib. 1, hom. 4, § 1.8-15, CCSL 142, p. 47: «Quod enim quattuor haec pennata animalia sanctos quattuor evangelistas designent, ipsa uniuscuiusque libri evangelici exordia testantur. Nam quia ab humana generatione coepit, iure per hominem Matthaeus; quia per clamorem in deserto, recte per leonem Marcus; quia a sacrificio exorsus est, bene per uitulum Lucas; quia uero a diuinitate uerbi coepit, digne per aquilam significatur Iohannes, qui dicens: in principio erat uerbum, et uerbum erat apud Deum, et Deus erat uerbum, dum in ipsam diuinitatis substantiam intendit, quasi more aquilae oculos in solem fixit». [FG2013]
S ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2015}
41 cuiusque] cui9 Li446
marg.| {CMTpro.20} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [b] Vel Mattheus, qui regiam Christi personam maxime commendavit, per leonem significatur; Lucas autem per vitulum, propter victimam sacerdotis; Marchus autem, qui neque stirpem regiam, neque sacerdotalem narrare voluit, et tamen in humanis versatus ostenditur, hominis figura significatur. Hec autem tria animalia42 leo, homo, vitulus in terra gradiuntur. Unde isti tres evangeliste in istis maxime occupati sunt que Christus in carne operatus est. At vero Ioannes, velut aquila volat, et lucem incommutabilis veritatis acutissimis cordis oculis intuetur. [a] Ex quo datur intelligi tres evangelistas circa activam vitam fuisse versatos. Ioannem vero circa contemplativam.T z
z ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 1, c. 5, § 8, CSEL 43, p. 8.14-9.2: «Ex quo intellegi datur, si diligenter aduertas, tres evangelistas temporalia facta domini et dicta, quae ad informandos mores uitae praesentis maxime ualerent, copiosius persecutos circa illam actiuam uirtutem fuisse uersatos, iohannem uero facta domini multo pauciora narrantem, dicta uero eius, ea praesertim, quae trinitatis unitatem et uitae aeternae felicitatem insinuarent, diligentius et uberius conscribentem in uirtute contemplatiua commendanda suam intentionem praedicationem que tenuisse». [b]   Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 1, c. 6, § 9, CSEL 43, p. 9.10-10.14: «Multo enim congruentius ille qui regiam christi personam maxime commendauit per leonem significatus accipitur. unde et in apocalypsi cum ipsa tribu regia leo commemoratus est, ubi dictum est: uicit leo de tribu iuda. secundum mattheum enim et magi narrantur uenisse ab oriente ad regem quaerendum et adorandum, qui eis per stellam natus apparuit, et ipse rex Herodes regem formidat infantem adque, ut eum possit occidere, tot paruulos necat. quod autem per uitulum lucas significatus sit propter maximam uictimam sacerdotis, neutri dubitauerunt. ibi enim a sacerdote zacharia incipit sermo narrantis, ibi cognatio mariae et elisabeth commemoratur, ibi sacramenta primi sacerdotii in infante christo impleta narrantur, et quaecumque alia possunt diligenter aduerti, quibus appareat lucas intentionem circa personam sacerdotis habuisse. Marcus ergo, qui neque stirpem regiam neque sacerdotalem uel cognationem uel consecrationem narrare uoluit et tamen in eis uersatus ostenditur, quae homo christus operatus est, tantum hominis figura in illis quattuor animalibus significatus uidetur. Haec autem animalia tria, siue leo siue homo siue uitulus, in terra gradiuntur, unde isti tres evangelistae in his maxime occupati sunt, quae christus in carne operatus est et quae praecepta mortalis uitae exercendae carnem portantibus tradidit. at uero iohannes supra nubila infirmitatis humanae uelut aquila uolat et lucem incommutabilis ueritatis acutissimis adque firmissimis oculis cordis intuetur». [FG2013]
T ¶Codd. : Li446 Ed1953 {MM2015}
42 animalia] aliena ante cor. Li446 .
marg.| {CMTpro.21} REMIGIUS. 43* − Doctores autem grecorum per hominem intelligunt Mattheum quia genealogiam Domini secundum carnem descripsit. Per leonem vero Ioannem quia sicut leo suo rugitu44 cunctis bestiis timorem incutit, sic et Ioannes cunctis hereticis timorem incussit. Per vitulum intellexerunt Lucam quia vitulus sacerdotalis est hostia et ipse semper circa templum et sacerdotium versatus est. Et per aquilam Marcum intellexerunt quia aquila in Scripturis divinis45 solet significare Spiritum sanctum qui locutus fuit per ora46 prophetarum, et ipse a prophetico testimonio exorsus est.U aa
aa ¶Fons : Remigius Autissiodorensis, In Mt. [RB7226] prol., Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f. 5va ; Madrid, Bibl. nac., 198, f. 2va : «Doctores enim grecorum per homines intelligunt Mattheum quia genealogiam [genealogia Md198] Domini secundum carnem descripsit. Per leonem vero Iohannem quia sicut leo suo rugitu cunctis bestiis timorem [terrorem Bar548] incutit, sic et Iohannes cunctis hereticis timorem incutit [terrorem incussit dicendo   In principio erat Verbum Bar548]. Per vitulum intellexerunt Lucam quia vitulus sacerdotalis erat hostia et ipse semper circa templum et sacerdotium versatus est cum ait   fuit in diebus Herodis etc. Et per aquilam Marcum intellexerunt quia aquila in divinis Scripturis solet significare Spiritum sanctum. Spiritus vero sanctus locutus fuit per ora prophetarum, et quia ipse a [ om. Bar548] prophetico testimonio exorsus est». [MM2019]
U ¶Codd. : Li446 Ed1475C Ed1569 Ed1657 Ed1861 Ed1876 Ed1953 {MM2015} {MM2020}
43 Remigius Li446 Ed1470 Ed1475C Ed1493 Ed1569 Ed1611 Ed1657 Ed1876] om. Ed1570 Ed1745 Ed1861 Ed1953
44 suo rugitu] inv. Ed1657
45 aquila – in scrip. divinis] inv. Ed1657
46 ora] hora Li446
marg.| {CMTpro.22} HIERONYMUS. 47 − Circa numerum vero evangelistarum sciendum est plures fuisse qui evangelia scripserunt, sicut et Lucas evangelista testatur dicensab: « Quoniam quidem multi conati sunt ordinare » etc., et sicut perseverantia usque ad presens tempus monimenta declarant, que a diversis auctoribus edita, diversarum heresum fuere principia, ut est illud iuxta Egyptios, et Thomam et Mathiam et Bartholomeum, duodecim quoque apostolorum, et Basilidis, atque Apellis, et reliquorum, quos enumerare longissimum est. Ecclesia autem, que supra petram Domini voce fundata est, quatuor flumina48 paradisi instar eructans, quatuor annulos49 et angulos habet, per quos quasi archa testamenti et custos legis Domini lignis mobilibus vehitur.V ac
ab Cf. Lc. 1, 1.
ac ¶Fons : Glossa ordinaria, <54.2> Prologus sancti Hieronymi in evangelistas, [Strasbourg, 1481, t. 4, p. 1b-2°], ed. Gloss-e <cuius fons> = Hieronymus, In Mt., praef., CCSL 77, p. 1.1-2.26: «Plures fuisse qui evangelia scripserunt et Lucas evangelista testatur dicens: ‘quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem rerum quae in nobis completae sunt, sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi uiderunt sermonem et ministrauerunt ei’; et perseuerantia usque in [ad R (Karlsruhe, Aug. Perg. CCLIII) G (Sankt-Gallen 126)] praesens tempus monumenta declarant quae a diuersis auctoribus edita diuersarum heres eon fuere principia, ut est illud iuxta Aegyptios et Thoman et Mathian et Bartholomeum, duodecim quoque apostolorum et Basilidis atque Apellis ac [et B (Boulogne-sur-Mer, BM 42 (47), prov. Saint-Vaast) P (BAV, Pal. lat. 177, prov. Lorsch)] reliquorum quos enumerare longissimum est, cum hoc tantum inpraesentiarum necesse sit dicere extitisse quosdam qui sine spiritu et gratia Dei conati sunt magis ordinare narrationem quam historiae texere ueritatem; quibus iure potest illud propheticum coaptari: ‘uae qui prophetant de corde suo, qui ambulant post spiritum suum, qui dicunt: dicit Dominus, et Dominus non misit eos; de quibus et Saluator in evangelio Iohannis loquitur: ‘omnes qui ante me uenerunt fures fuerunt et latrones. Qui uenerunt’, non qui missi sunt; ipse enim ait: ‘ueniebant et ego non mittebam eos’, in uenientibus praesumptio temeritatis, in missis obsequium seruitutis est. Ecclesia autem, quae supra petram Domini uoce fundata est quam introduxit rex in cubiculum suum et ad quam per foramen descensionis occultae misit manum suam similis dammulae hinulo que ceruorum, quattuor flumina paradisi instar eructans, quattuor et angulos et anulos habet, per quos quasi arca testamenti et custos legis domini lignis inmobilibus [mobilibus R (Karlsruhe, Aug. Perg. CCLIII) L (Laon, Bibl. Mun. 68) G (Sankt-Gallen 126) K (Karlsruhe. Aug. Perg. CXCIV)] uehitur». [FG2013] [MM2019]
V ¶Codd. : Li446, Ed1953 . {MM2015}
47 Hieronymus] + Super Mattaeum Ed1953 hic et passim.
48 flumina Li446 ] fluminum Ed1953 .
49 annulos] anulos Li446
marg.| {CMTpro.23} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. 50 − Vel quoniam quatuor sunt partes orbis terre, per cuius universitatem Christi Ecclesia dilatatur. Alius autem fuit eis ordo cognoscendi atque predicandi, alius autem scribendi. Ad cognoscendum quippe atque predicandum primi fuerunt qui secuti sunt51 Dominum in carne presentem, docentem audierunt, facientemque viderunt, atque ex eius ore ad evangelizandum sunt missi; sed in conscribendo evangelio, quod divinitus ordinatum esse credendum est, ex numero eorum, quos ante passionem Dominus elegit, primum ultimumque locum duo tenuerunt primum Mattheus, ultimum Ioannes, ut reliqui duo, qui ex illo numero non erant, sed tamen Christum in illis loquentem secuti erant tamquam filii amplectendi, ac per hoc in loco medio constituti, utroque ab eis latere munirentur.W ad
ad ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 1, c. 2, § 3, CSEL 43, p. 3.6-4.2: «Isti igitur quattuor evangelistae uniuerso terrarum orbe notissimi, et ob hoc fortasse quattuor, quoniam quattuor sunt partes orbis terrae, per cuius uniuersitatem christi Ecclesiam dilatari ipso sui numeri sacramento quodammodo declararunt, hoc ordine scripsisse perhibentur: primus mattheus, deinde Marcus, tertio lucas, ultimo iohannes. unde alius eis fuit ordo cognoscendi adque praedicandi, alius autem scribendi. ad cognoscendum quippe adque praedicandum primi utique fuerunt qui secuti dominum in carne praesentem dicentem audierunt facientem que uiderunt adque ex eius ore ad evangelizandum missi sunt. sed in conscribendo evangelio, quod diuinitus ordinatum esse credendum est, ex numero eorum, quos ante passionem dominus elegit, primum adque ultimum locum duo tenuerunt, primum mattheus, ultimum iohannes, ut reliqui duo, qui ex illo numero non erant, sed tamen christum in illis loquentem secuti erant, tamquam filii amplectendi ac per hoc in loco medio constituti utroque ab eis latere munirentur». [FG2013]
W ¶Codd. : Li446 (2rb) Ed1953 {MM2015}
50 De consensu evangelistarum] marg. rubr. Li446 .
51 secuti sunt] sequti Li446
marg.| {CMTpro.24} REMIGIUS. − Mattheus quidem scripsit in Iudea sub tempore Caii Calicule52 imperatoris; Marcus in Italia Rome, sub tempore Neronis, vel Claudii secundum Rabanum. Lucas vero in Achaie53 Beotieque54 partibus, rogatus a Theophilo et Ioannes Ephesi in Asia55 minori sub tempore Nerve principis.X ae
ae ¶Fons : Remigius Autissiodorensis, In Mt. [RB7226] prol. 2, Barcelona, Bibl. de Catalunya, cod. 548, f. 8va -9ra; Madrid, Bibl. nac., 198, f. 5ra: «Mattheus enim scripsit in Iudea sub tempore Gagi Gallicule [Galligule Md198] imperatoris, Marcus in Italia Rome, sub tempore Neronis, Lucas vero Achaie Beotieque partibus, rogatus a Theophilo et Iohannes Ephesi in Asia minori [Asiam minoris Md198] sub tempore Nerve principis».
<Non hab.> PL LLT [MM2019]
X ¶Codd. : Li446 (2va) Ed1953 . {MM2015}
52 Caii Calicule Ed1953 ] Gaii Galicule Li446
53 Achaie] Achaye Li446
54 Beotieque Ed1953 ] Boecie que Li446
55 Asia] Asya Li446
marg.| {CMTpro.25} BEDA. Super Marcum. 56* − [1] Sed tamen cum sint quatuor evangeliste, non tam quatuor evangelia quam unum quatuor librorum veritate57 consonum ediderunt. Sicut enim [2] duo versus eandem prorsus habentes materiam, pro diversitate metri et verborum duo sunt, et tamen non nisi unam continent sententiam, sic evangelistarum libri, cum sint quatuor, unum continent evangelium, quia unam doctrinam faciunt de fide catholica.Y af
af ¶Fons : <revera> Zacharias Chrysopolitanus , Unum ex quattuor, praefatio, PL 186, 14A = BAV, Arch.Cap.S.Pietro.F.34, f. 10va : «Beda quoque super Lucam: [1] Cum sint quattuor evangelistae, non tam quattuor Evangelia, quam unum quattuor librorum veritate consonum ediderunt. Sicut enim [2] duo versus eamdem prorsus habentes materiam, pro diversitate metri et verborum duo sunt, et tamen nonnisi unam continent sententiam, sic evangelistarum [14B] libri cum sint quatuor, unum continent Evangelium; quia unam doctrinam faciunt de fide catholica, de communione sacramentorum ac de praemio virtutum».
<cuius fons> [1]   Beda Venerabilis , In Lc., lib. 1, c. 1, CCSL 120, p. 200.39-41: «Falsa uero euangelia lucas prima mox praefatione refellit, quoniam quidem multi, inquit, conati sunt ordinare narrationem, multos uidelicet eos non tam numerositate quam hereseos multifariae diuersitate commendans qui non spiritus sancti munere donati sed uacuo labore conati magis ordinarint narrationem quam historiae texuerint ueritatem ideo que aliis complendum opus in quo frustra sudauere reliquerint illis nimirum qui cum sint quattuor non tam quattuor euangelia quam unum quattuor librorum uarietate pulcherrima consonum ediderunt. Ediderunt enim sicut tradiderunt illis qui ab initio ipsi uiderunt et ministri fuerunt sermonis».
[2] <Non hab.> Beda, LLT, PL, Glossa ordinaria (Gloss-e) [MM2019]
<Paral. Thomae de Aquino> CMC1d1.2 [d]. [MM2020]
Y ¶Codd. : As115 (1vb) Li446 ( 2va ) Ed1953 . {MM2015}
56 Super Marcum Li446] om. As115 Ed1953
57 veritate] veritati Ed1953
marg.| {CMTpro.26} CHRYSOSTOMUS. In homiliario. 58* − [a] Sufficiebat autem ut unus evangelista omnia diceret, sed cum quatuor ab uno ore omnia loquuntur59*, non secundum eadem tempora, neque in eisdem locis convenientes, et ad invicem colloquentes, maxima fit demonstratio veritatis. Et hoc ipsum quod in aliquibus modicis dissonare videntur, maximum signum veritatis est. Si enim omnia consonarent, crederent inimici, quod, ex placito quodam humano convenientes, scripserint60 que scripserunt. In principalibus quidem , que pertinent ad informationem vite et predicationem fidei, nequaquam dissonant nec in parvo. [c] Si autem in miraculis hic quidem hec, ille vero illa dixit, hoc te non conturbet. Si enim unus omnia dixisset, superfluus esset numerus reliquorum. Si omnes diversa, nequaquam consonantie demonstratio appareret. [b] Si autem aliquid de temporibus vel modis differenter61 annuntiant, hoc nihil impedit eorum que dicta sunt veritatem, ut infra ostendetur.Z ag
ag ¶Fons : Chrysostomus , In Mt., hom. 1, § 2, Burgundionis versio = BAV, Vat. lat. 383, ed. part. G. Mercati, «La versione antica delle omilie 9-25 ‘in Matthaeum’ di S. Giovanni Crisostomo fatta da Aniano», in Note di letteratura biblica e cristiana antica, Roma, 1901 (Studi e testi 5), p. 143-144; F = Firenze, BML, Plut. 14 dex.4, f. 3rb-va): «[a] Quid igitur? Non sufficiebat unus evangelista omnia dicere? Sufficiebat quidem sed, si quattuor qui scribunt sunt, ‘neque secundum eadem tempora neque in eisdem locis, cum neque convenissent et conlucuti essent ad invicem, deinde velut ab uno ore omnia loquuntur, maxima veritatis demonstratio hoc fit’. Sed tamen contrarium contigit, ait: Multis enim in locis dissonantes arguuntur. Ipsum quidem igitur hoc maximum signum veritatis est. Si enim per omnia consonarent cum certitudine […et usque ad tempus et usque ad locum et usque ad verba ipsa] nullus utique crederet inimicorum, quod non convenientes ex complacito quodam humano scripserunt [scripser’ F] que scripserunt […]. [b] Si autem [+ secundum V] aliquid de temporibus vel modis differenter annunciarunt, hoc nihil impedit eorum que dicta sunt veritatem […]. Quoniam in capitulis et in his que continent nostram vitam et que [et que V: in hiis que et F] predicationem constituunt, nequaquam aliquis eorum neque parvo dissonans apparet […]. [c] Si autem in miraculis non omnes omnia dixerunt, sed hic quidem hec, ille autem illa, hoc te non conturbet. Sive enim unus omnia dixisset, superfluus esset reliquorum numerus; sive omnes diversa et nova ab invicem scripsissent, non utique apparet consonantie demonstratio». [MM2016.01.25]
<cuius fons>   Chrysostomus , In Mt., hom. 1, § 2, PG 57, 16: «Ἤρκει μέν· ἀλλὰ κἂν τέσσαρες ὦσιν οἱ γράφοντες, μήτε κατὰ τοὺς αὐτοὺς καιροὺς, μήτε ἐν τοῖς αὐτοῖς τόποις , μήτε συνελθόντες καὶ διαλεχθέντες ἀλλήλοις , εἶτα ὥσπερ ἀφ’ ἑνὸς στόματος πάντα φθέγγωνται μεγίστη τῆς ἀληθείας ἀπόδειξις τοῦτο γίνεται. Καὶ μὴν τοὐναντίον συνέβη, φησί· πολλαχοῦ γὰρ διαφωνοῦντες ἐλέγχονται. Αὐτὸ μὲν οὖν τοῦτο μέγιστον δεῖγμα τῆς ἀληθείας ἐστίν. Εἰ γὰρ πάντα συνεφώνησαν μετὰ ἀκριβείας, καὶ μέχρι καιροῦ, καὶ μέχρι τόπου, καὶ μέχρι ῥημάτων αὐτῶν, οὐδεὶς ἂν ἐπίστευσε τῶν ἐχθρῶν, ὅτι μὴ συνελθόντες ἀπὸ συνθήκης τινὸς ἀνθρωπίνης ἔγραψαν ἅπερ ἔγραψαν· οὐ γὰρ εἶναι τῆς ἁπλότητος τὴν τοσαύτην συμφωνίαν. Νυνὶ δὲ καὶ ἡ δοκοῦσα ἐν μικροῖς εἶναι διαφωνία πάσης ἀπαλλάττει αὐτοὺς ὑποψίας, καὶ λαμπρῶς ὑπὲρ τοῦ τρόπου τῶν γραψάντων ἀπολογεῖται. Εἰ δέ τι περὶ καιρῶν ἢ τόπων διαφόρως ἀπήγγειλαν, τοῦτο οὐδὲν βλάπτει τῶν εἰρημένων τὴν ἀλήθειαν. Καὶ ταῦτα δὲ, ὡς ἂν ὁ Θεὸς παρέχῃ, πειρασόμεθα προϊόντες ἀποδεῖξαι». [ACB2014]
Z ¶Codd. : Li446 (2va) Ed1953 {MM2015}
58 in homiliario] scrips., in (h)omel’ Li446, super Mattheum Ed1953 .
59 loquuntur] scrips., loquntur Li446, loquantur Ed1953
60 scripserint Ed1953 ] obsc. propter plic. Li446
61 differenter Ed1953 ] different Li446
marg.| {CMTpro.27} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Quamvis autem singuli eorum suum quemdam narrandi ordinem tenuisse videantur, non tamen unusquisque eorum velut alterius precedentis ignarus voluisse scribere reperitur, vel ignorata pretermisisse, que scripsisse alius invenitur. Sed sicut unicuique inspiratum est, non superfluam cooperationem sui laboris adiunxit.AA ah
ah ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 1, c. 2, § 4, CSEL 43, p. 4.4-9: «Et quamuis singuli suum quendam narrandi ordinem tenuisse uideantur, non tamen unusquisque eorum uelut alterius praecedentis ignarus uoluisse scribere repperitur uel ignorata praetermisisse, quae scripsisse alius inuenitur, sed sicut unicuique inspiratum est non superfluam cooperationem sui laboris adiunxit». [FG2013]
AA ¶Codd. : Li446 (2va) Ed1953 {MM2015}
marg.| {CMTpro.28} GLOSSA<TOR>. − Sublimitas autem evangelice doctrine consistit quidem primo in eius excellentissima auctoritate.AB ai
ai ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino. <Non hab.> Glossa ordinaria [Strasbourg, 1481, t. 1-4], ed. Gloss-e . Cf. supra CMTpro.1. [MM2019]
AB ¶Codd. : Li446 (2va) Ed1953 {MM2015}
marg.| {CMTpro.29} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. 62 − Inter omnes enim divinas auctoritates, que sanctis litteris continentur, evangelium merito excellit, cuius primi predicatores apostoli fuerunt, qui Dominum Iesum63 salvatorem nostrum64 Christum etiam in carne presentem65 viderunt. Quorum quidam, hoc est Mattheus et Ioannes, etiam scripta de illo, que scribenda visa sunt, libris singulis ediderunt. Ac ne putaretur, quod attinet ad percipiendum ac66 predicandum evangelium, interesse aliquid utrum illi annuntient qui eundem Dominum hic in carne apparentem sequti sunt, an alii qui ex illis comperta fideliter crediderunt, divina providentia procuratum est per Spiritum sanctum ut quibusdam etiam ex illis qui primos apostolos sequebantur non solum annunciandi, verum etiam scribendi evangelium tribueretur auctoritas.AC aj
aj ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 1, c. 1, § 1, CSEL 43, p. 1.6-19: «Inter omnes diuinas auctoritates, quae sanctis litteris continentur, evangelium merito excellit. quod enim lex et prophetae futurum praenuntiauerunt, hoc redditum adque conpletum in evangelio demonstratur. cuius primi praedicatores apostoli fuerunt, qui dominum ipsum et saluatorem nostrum iesum christum etiam praesentem in carne uiderunt, cuius non solum ea, quae ex ore eius audita uel ab illo sub oculis suis operata dicta et facta meminerant, uerum etiam quae, priusquam illi per discipulatum adhaeserant, in eius natiuitate uel infantia uel pueritia diuinitus gesta et digna memoria siue ab ipso siue a parentibus eius siue quibuslibet aliis certissimis indiciis et fidelissimis testimoniis requirere et cognoscere potuerunt, inposito sibi evangelizandi munere generi humano adnuntiare curarunt. quorum quidam, hoc est mattheus et iohannes, etiam scripta de illo, quae scribenda uisa sunt, libris singulis ediderunt. ac ne putaretur, quod adtinet ad percipiendum et praedicandum evangelium, interesse aliquid, utrum illi adnuntient, qui eundem dominum hic in carne apparentem discipulatu famulante secuti sunt, an hi, qui ex illis fideliter conperta crediderunt, diuina prouidentia procuratum est per spiritum sanctum, ut quibusdam etiam ex illis, qui primos apostolos sequebantur, non solum adnuntiandi, uerum etiam scribendi evangelium tribueretur auctoritas». [FG2013]
AC ¶Codd. : Li446 (2va-vb) Ed1953 {MM2015}
62 De consensu evangelistarum] om. Li446
63 Iesum Ed1953 ] ipsum et Li446
64 nostrum] + Ihesu Li446
65 in carne-presentem] inv. Li446
66 ac] et Li446
marg.| {CMTpro.30} GLOSSA<TOR>. 67 − Et sic patet quod sublimitas evangelice auctoritatis a Christo dependet. Et hoc designatur in verbis prophete premissis, cum dicitur: Super montem excelsum ascende tu . Mons enim excelsus Christus est, de quo idem Isaias dicit ak: « Erit in novissimis diebus preparatus mons domus Domini in vertice montium », id est super omnes sanctos, qui a monte Christo montes dicuntur, quia « de plenitudine eius omnes accepimus »al   . Recte autem ad Mattheum dicitur:   supra montem excelsum ascende tu , quia, sicut predictum est, ipse in propria persona facta Christi vidit et eius doctrinam audivit.AD am
ak Is. 2, 2.
al Io. 1, 16.
am ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino. Cf. Glossa ordinaria (Mc. 8, 2): [Strasbourg, 1481, t. 4, p. 109a marg.], ed. Gloss-e : «Scriptura recte intellecta predicat altitudinem celestium preceptorum et premiorum et altitudinem Christi qui est mons in vertice montium. Ipse enim edificatam super se civitatem, id est Ecclesiam in alta bonorum operum extollit et cunctis manifestat». Cf. etiam Hieronymus, Epistolae, ep. 18A, § 5, CSEL 54, p. 79.11 sqq.
<Non hab.> Glossa ordinaria; Patrologia latina; LLT.
¶Nota : L’association des versets bibliques cités à la figure du Christ et à l’enseignement de l’Ecriture est omniprésente dans la littérature, mais Thomas semble bien le rédacteur original de la sentence. [MM2020]
AD ¶Codd. : Li446 (2vb) Ed1953 {MM2015}
67 Glossator] scrips., Glo. As115 Li446 , om. Ed1953
marg.| {CMTpro.31} AUGUSTINUS. De questionibus Evangeliorum. 68 − [a] Illud autem discutiendum est quod solet nonnullos movere, cur ipse Dominus nihil scripserit ut aliis de ipso scribentibus necesse sit credere. [b] Sed nequaquam dicendum est quod ipse non scripserit, quando quidem membra eius id operata sunt quod dictante capite cognoverunt. Quicquid enim de suis factis et dictis nos legere voluit, hoc scribendum illis tamquam suis manibus imperavit.AE an
an ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 1, c. 7, § 11, CSEL 43, p. 11.16-18: «Sed illud prius discutiendum est, quod solet nonnullos mouere, cur ipse dominus nihil scripserit, ut aliis de illo scribentibus necesse sit credere». [b]   Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 1, c. 35, § 54, CSEL 43, p. 60.17-61.2: «itaque cum illi scripserunt quae ille ostendit et dixit, nequaquam dicendum est, quod ipse non scripserit, quandoquidem membra eius id operata sunt, quod dictante capite cognouerunt. quidquid enim ille de suis factis et dictis nos legere uoluit, hoc scribendum illis tamquam suis manibus imperauit». [FG2017]
AE ¶Codd. : Li446 (2vb) Ed1953 {MM2015}
68 De questionibus Evangeliorum] De concordia evangelistarum Li446
marg.| {CMTpro.32} GLOSSA<TOR>. 69 − Secundo etiam habet evangelica doctrina sublimitatem virtutis. Unde Apostolus dicit ao quod evangelium virtus Dei est in salutem omni credenti. Et hoc ostendit propheta in premissis verbis, cum dicit: Exalta in fortitudine vocem tuam, in quo etiam modum evangelice doctrine designat in exaltatione vocis, per quam doctrine claritas datur intelligi 70.AF ap
ao Rm. 1, 16: «Non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Iudaeo primum et Graeco».
ap ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino. <Non hab.> Glossa ordinaria; Patrologia latina; LLT. [MM2020]
AF ¶Codd. : Li446 (2vb) Ed1953 {MM2015}
69 Glossator] scrips., Glo. As115 Li446, om. Ed1953
70 intelligi] om. Ed1953 .
marg.| {CMTpro.33} AUGUSTINUS. Ad Volusianum. 71 − Modus enim ipse quo sancta Scriptura contexitur72* omnibus accessibilis, paucissimis penetrabilis. Ea que aperte continet quasi amicus familiaris sine fuco ad cor loquitur indoctorum atque doctorum. Ea vero que in mysteriis occultat, nec ipsa eloquio superbo erigit, quo non audeat accedere mens tardiuscula et inerudita, quasi pauper ad divitem sed invitat omnes humili sermone, quos73 non solum manifesta pascat, sed etiam74 secreta exerceat veritate, hoc75* in promptis quod76* in reconditis habens. Sed ne aperta fastidirentur, eadem rursus77* aperta78 desiderantur, desiderata quodammodo renovantur, renovata suaviter intimantur. His salubriter et prava corriguntur et parva nutriuntur et magna79 oblectantur ingenia.AG aq
aq ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Epistulae, ep. 137 (ad Volusianum praefectum urbi proconsulemque Africae), § 18, CCSL 31B, p. 272.407: « Modus autem ipse dicendi, quo sancta scriptura contexitur, quam omnibus accessibilis, quamuis paucissimis penetrabilis! Ea quae aperta continet, quasi amicus familiaris sine fuco ad cor loquitur indoctorum atque doctorum; ea uero quae in mysteriis occultat, nec ipsa eloquio superbo erigit, quo non | audeat accedere mens tardiuscula et inerudita quasi pauper ad diuitem, sed inuitat omnes humili sermone, quos non solum manifesta pascat, sed etiam secreta exerceat ueritate hoc in promptis quod in reconditis habens. Sed ne aperta fastidirentur, eadem rursus operta desiderantur, desiderata quodammodo renouantur, renouata suauiter intimantur. His salubriter et praua corriguntur et parua nutriuntur et magna oblectantur ingenia. Ille huic doctrinae inimicus est animus, qui uel errando eam nescit esse saluberrimam uel odit aegrotando medicinam ». [MM2021]
AG ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 T47 (Scriptura : Modus... veritate ) {MM2015} {MM2021}
71 Ad Volusianum] om. Md214
72 contexitur] + est Ed1953
73 quos] quod Md214 T47
74 etiam] et Md214 , om. T47
75 hoc] + tam Ed1953
76 quod] quam Ed1953
77 rursus] rursum Ed1953
78 aperta Li446 Ed1953 ] operata Mt366, operta T47
79 magna] magis Md214
marg.| {CMTpro.34} GLOSSA<TOR>. − Sed quia vox exaltata longius auditur, potuit in exaltatione vocis evangelice doctrine publicatio designari quia non ad unam tantum gentem sed ad universas nationes predicanda 80 mandatur. « Predicate, inquit Dominusar, evangelium81 omni creature ».AH as
ar Mc. 16, 15.
as ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.
<Paral. Thomae de Aquino> CMT26d8.7 (Remigius): «... non venerat unam tantum gentem redimere sed multos de omnibus gentibus».
<Non hab.> Glossa ordinaria, PL, LLT ; Hugo de Sancto Caro, Postille. [MM2020]
AH ¶Codd. : Li446 (3ra) Ed1953 {MM2015}
80 ad... predicanda] et... predicandas Md214
81 Dominus evangelium] inv. Md214
marg.| {CMTpro.35} GREGORIUS. In homilia de Ascensione. 82 − Potest enim omnis creature nomine omnis83 natio gentium designari.AI at
at ¶Fons : Gregorius Magnus, Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 29, § 2, CCSL 141, p. 246.38-42: «Omni ergo creaturae praedicatur evangelium, cum soli homini praedicatur, quia ille uidelicet docetur, propter quem in terra cuncta creata sunt, et a quo omnia per quamdam similitudinem aliena non sunt. Potest etiam omnis creaturae nomine omnis natio gentium designari». [FG2013]*
AI ¶Codd. : Li446 (3ra) Mt366 Ed1953 {MM2015} {MM2021}
82 In homilia de Ascensione Li446 ] in omel’ Mt366, In evangelia Ed1953 .
83 omnis ] om. Ed1953 .
marg.| {CMTpro.36} GLOSSA<TOR>. − Tertio autem habet evangelica doctrina altitudinem libertatis.AJ au
au ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino. <Non hab.> Glossa ordinaria [Strasbourg, 1481, t. 1-4], ed. Gloss-e . [MM2019]
AJ ¶Codd. : Li446 (3ra) Ed1953 {MM2015}
marg.| {CMTpro.37} AUGUSTINUS. 84* − In Veteri enim Testamento, propter temporalium bonorum promissionem, malorumque comminationem, servos parit temporalis Ierusalem, in novo autem, ubi fides impetrat caritatem, qua lex possit impleri, non magis timore pene quam dilectione iustitie, liberos parit Ierusalem eterna.AK av
av ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Contra adversarium legis et prophetarum, lib. 1, CCSL 49, lin. 876 sqq.: «quamuis enim in uetere testamento propter temporalium bonorum promissionem malorum que comminationem seruos pariat temporalis ierusalem, in nouo autem, ubi fides impetrat caritatem, qua lex possit impleri non magis timore poenae quam dilectione iustitiae, liberos pariat aeterna ierusalem, tamen et illis temporibus fuerunt iusti spiritales, quos non occidebat littera iubens, sed uiuificabat spiritus iuuans. ».
<ex quo> =   Florus Lugdunensis , Expositio in Epistolas beati Pauli ex operibus sancti Augustini (Gal. 4, 22-24), § 93 ('Ex libro contra inimicum legis et prophetarum'), CCCM, 220B, p. 270.2 sqq.. [MM2021]
AK ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2015} {MM2021}
84 Augustinus] + Contra adversarium legis et proph. Ed1953
marg.| {CMTpro.38} GLOSSA<TOR>. 85 − Unde et hanc sublimitatem doctrine evangelice propheta designat 86 dicens: Exalta, noli timere . Restat autem videre quibus et qua de causa hoc evangelium sit conscriptum 87*.AL aw
aw ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.
<Non hab.> PL ; Glossa ordinaria [Strasbourg, 1481, t. 1-4], ed. Gloss-e . [MM2019] [MM2021]
AL ¶Codd. : Li446 Mt366 Ed1953 {MM2015} {MM2021}
85 Glossa<tor>] scrips., Glo. As115 Li446, om. Ed1953
86 designat] designa Li446
87 conscriptum] scriptum Ed1953
marg.| {CMTpro.39} HIERONYMUS. 88 − [a] Mattheus enim evangelium in Iudea hebreo sermone edidit, ob eorum vel89 maxime causam qui in Ierusalem crediderant ex Iudeis. [b] Cum enim primo predicasset evangelium90 in Iudea, volens transire ad gentes, primus evangelium scripsit hebraice, quod fratribus a quibus ibat, ad memoriam91 dereliquit. Sicut enim necesse92 fuit ad confirmationem fidei evangelium predicari, sic et contra hereticos scribi.AM ax
ax ¶Fons : [a] Hieronymus, In Mt., praef., CCSL 77, p. 2.26-34: «Primus omnium Mattheus est, publicanus cognomine Leui, qui evangelium in iudaea hebreo sermone edidit ob eorum uel maxime causam qui in Iesum crediderant ex Iudaeis et nequaquam legis umbram succedente evangelii ueritate seruabant; secundus Marcus interpres apostoli Petri et alexandrinae Ecclesiae primus episcopus, qui Dominum quidem saluatorem ipse non uidit sed ea quae magistrum audierat praedicantem iuxta fidem magis gestorum narrauit quam ordinem». [b] <revera> Glossa ordinaria (Mt.) Argumentum, marg. [Strasbourg, 1481, t. 4, p. 2b], ed. Gloss-e : «Mattheus cum primo predicasset evangelium in Iudea volens transire ad gentes, primus evangelium scripsit hebraice quod fratribus a quibus ibat ad memoriam reliquit. Sicut enim necesse fuit ad confirmationem fidei evangelium predicari sic et contra hereticos scribi». [FG2013] [FG2017]
AM ¶Codd. : Li446 (3ra) Ed1953 {MM2015}
88 Hieronymus] scrips., Ieronimus hic et ubique Li446, + Super Matthaeum Ed1953
89 vel Li446] om. Ed1953
90 Cum enim primo.. in Iudea super rasuram Li446 (et annotat. marginal. eras.)
91 ad memoriam Li446 ] in memoria Ed1953
92 neccesse] super rasuram Li446 (cf. corr. marginal.)
marg.| {CMTpro.40} CHRYSOSTOMUS. Super Mattheum. − Corpus autem sue narrationis ordinavit Mattheus, hoc modo primum93* nativitatem, deinde baptismum, tertio temptationem, in94* quarto doctrinam, in95* quinto miracula, in96* sexto passionem, in97* septimo resurrectionem et ascensionem ipsius. Non solum historiam de Christo exponere volens per hoc, verum etiam evangelice vite statum docere, quoniam nihil est quod ex parentibus nascimur, nisi iterum per aquam et Spiritum renati fuerimus ex Deo. Post baptismum autem necesse est contra diabolum stare. Post hec98* quasi omni superata99* temptatione factus idoneus100 ad docendum, si quidem sacerdos est, doceat, et doctrinam suam bone vite quasi miraculis factis commendet; si laicus est, operibus doceat fidem. Deinde necesse est exire nos de hoc stadio mundi et tunc restat ut temptationum victoriam resurrectionis merces sequatur, et gloria.AN ay
ay ¶Fons : Chrysostomus (  pseudo) , Opus imperfectum in Mt., prol., St-Omer, BM, 90, f. 3ra  (PG 56, 15-26 ) ; Roma, Vallicelliana, C9, f. 148v : « Corpus autem narrationis suae ordinavit hoc modo: primum nativitatem, deinde baptismum, tertio tentationem, in quarto doctrinam, in quinto miracula, in sexto passionem, in septimo resurrectionem et ascensionem ipsius [ Som Val, ejus PG] non solum historiam de Christo exponere volens per haec, verum etiam evangelicae vitae statum docere: quoniam nihil est quod ex parentibus nascimur, nisi iterum per aquam et Spiritum [+ sanctum PG] renati fuerimus ex Deo, quoniam quod de [ex PG] carne nascitur, caro est; quod autem de spiritu, spiritus est. Post baptismum autem necesse est contra diabolum stare, quoniam ad hoc quis [quisque PG] ungitur. Et reaedificatur in baptismo, ut contra tyrannum suscipiat bellum. Post haec, quasi omni superata tentatione, factus idoneus ad docendum, si quidem sacerdos est, doceat: et quia miraculorum faciendorum non est semper necessitas, doctrinam suam bonae vitae, quasi miraculis, factis commendet. Si autem [οm. Val.] laicus est, operibus doceat fidem: operibus se et hominibus commendet, et Deo. Deinde quia non possumus aliter exire de mundo, nisi solutum fuerit corpus, per quod ingressi sumus in mundum, necesse est exire nos de hoc stadio mundi. Et quoniam omnis vita nostra tentatio fuit, restat ut tentationis [ temptationum Val. ] victoriam resurrectionis merces sequatur et gloria». [MM2020] [MM2021]
AN ¶Codd. : Li446 Ed1494 * Ed1953 . {MM2015}
93 hoc modo primum Li446 ] primum ergo Ed1953
94 in Li446] om. Ed1953
95 in Li446] om. Ed1953
96 in Li446] om. Ed1953
97 in Li446] om. Ed1953
98 hec] hoc Ed1953
99 superata] operata praem. deinde exp. Li446
100 ideoneus Ed1953 ] ydoneus Li446
marg.| {CMTpro.41} GLOSSA<TOR>. 101 − Patet igitur ex premissis Evangelii nomen 102, evangelice doctrine materia, scriptorum evangelii figura, numerus, tempus, lingua 103, differentia et ordo, evangelice doctrine sublimitas, et quibus hoc evangelium sit conscriptum et ordo processus ipsius.AO az
az ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.. <Non hab.> Glossa ordinaria [Strasbourg, 1481, t. 1-4], ed. Gloss-e . [MM2020]
AO ¶Codd. : Li446 (3rb) Ed1494 * , Ed1953 {MM2015}
101 Glossator] scrips., Glo. As115 Li446*, eras. Li446 ², om. Ed1953
102 Evangelii nomen] om. Li446
103 figura , numerus , tempus , lingua Ed1953 ] numerus figure Li446



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Mt. ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=55&chapitre=55_Prol.2 Proemium)

Notes :